15 Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem : reversusque est etiam Joab in Jerusalem.
16 Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israël, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium : Sophach autem princeps militiæ Adarezer erat dux eorum.
17 Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israël, et transivit Jordanem, irruitque in eos et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus.
18 Fugit autem Syrus Israël, et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem.
19 Videntes autem servi Adarezer se ab Israël esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei : noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon.