5 Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et præcepit ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur.
6 Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, tam Hanon quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites.
7 Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum.
8 Quod cum audisset David, misit Joab, et omnem exercitum virorum fortium :
9 egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis ; reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt.
10 Igitur Joab, intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israël, et perrexit contra Syrum.
11 Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui : et perrexerunt contra filios Ammon.