1 Filii autem Israël : Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,
2 Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.
3 Filii Juda : Her, Onan, et Sela : hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.
4 Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara : omnes ergo filii Juda, quinque.
5 Filii autem Phares : Hesron et Hamul.