11 Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.
12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.
13 Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,
14 quartum Nathanaël, quintum Raddai,
15 sextum Asom, septimum David.
16 Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ : Abisai, Joab, et Asaël, tres.
17 Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.