13 Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,
14 quartum Nathanaël, quintum Raddai,
15 sextum Asom, septimum David.
16 Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ : Abisai, Joab, et Asaël, tres.
17 Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.
18 Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth : fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.
19 Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur.