24 Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ.
25 Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.
26 Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.
27 Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar.
28 Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei : Nadab et Abisur.
29 Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban et Molid.
30 Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.