21 Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram.
22 Dixitque ei David : Da mihi locum areæ tuæ, ut ædificem in ea altare Domino : ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo.
23 Dixit autem Ornan ad David : Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet : sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium : omnia libens præbebo.
24 Dixitque ei rex David : Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet : neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita.
25 Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos.
26 Et ædificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta et pacifica, et invocavit Dominum ; et exaudivit eum in igne de cælo super altare holocausti.
27 Præcepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam.