5 deditque David numerum eorum quos circuierat : et inventus est omnis numerus Israël, mille millia et centum millia virorum educentium gladium : de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum.
6 Nam Levi et Benjamin non numeravit : eo quod Joab invitus exsequeretur regis imperium.
7 Displicuit autem Deo quod jussum erat : et percussit Israël.
8 Dixitque David ad Deum : Peccavi nimis ut hoc facerem : obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.
9 Et locutus est Dominus ad Gad videntem Davidis, dicens :
10 Vade, et loquere ad David, et dic ei : Hæc dicit Dominus : Trium tibi optionem do : unum, quod volueris, elige, et faciam tibi.
11 Cumque venisset Gad ad David, dixit ei : Hæc dicit Dominus : Elige, quod volueris :