1 Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël.
2 Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas.
3 Numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra : et inventa sunt triginta octo millia virorum.
4 Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia : præpositorum autem et judicum, sex millia.
5 Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltæ, canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum.