14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
15 Filii Moysi : Gersom et Eliezer.
16 Filii Gersom : Subuel primus.
17 Fuerunt autem filii Eliezer : Rohobia primus : et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
18 Filii Isaar : Salomith primus.
19 Filii Hebron : Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus.
20 Filii Oziel : Micha primus, Jesia secundus.