2 Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas.
3 Numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra : et inventa sunt triginta octo millia virorum.
4 Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia : præpositorum autem et judicum, sex millia.
5 Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltæ, canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum.
6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
7 Filii Gerson : Leedan, et Semei.
8 Filii Leedan : princeps Jahiel, et Zethan, et Joël, tres.