9 Filii Semei : Salomith, et Hosiel, et Aran, tres : isti principes familiarum Leedan.
10 Porro filii Semei : Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria : isti filii Semei, quatuor.
11 Erat autem Leheth prior, Ziza secundus : porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.
12 Filii Caath : Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.
13 Filii Amram : Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.
14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
15 Filii Moysi : Gersom et Eliezer.