5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus : erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum : unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar : et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar.
7 Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei,
8 tertia Harim, quarta Seorim,
9 quinta Melchia, sexta Maiman,
10 septima Accos, octava Abia,
11 nona Jesua, decima Sechenia,