1 Divisiones autem janitorum : de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.
2 Filii Meselemiæ : Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus,
3 Ælam quintus, Johanan sextus, Elioënai septimus.
4 Filii autem Obededom : Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus,
5 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus : quia benedixit illi Dominus.
6 Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum : erant enim viri fortissimi.
7 Filii ergo Semeiæ : Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi : Eliu quoque et Samachias.