5 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus : quia benedixit illi Dominus.
6 Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum : erant enim viri fortissimi.
7 Filii ergo Semeiæ : Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi : Eliu quoque et Samachias.
8 Omnes hi, de filiis Obededom : ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.
9 Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.
10 De Hosa autem, id est, de filiis Merari : Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem),
11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus : omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim.