23 Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius : quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israël quasi stellas cæli.
24 Joab filius Sarviæ cœperat numerare, nec complevit : quia super hoc ira irruerat in Israël, et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.
25 Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel : his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, præsidebat Jonathan filius Oziæ.
26 Operi autem rustico, et agricolis qui exercebant terram, præerat Ezri filius Chelub :
27 vinearumque cultoribus, Semeias Romathites : cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites.
28 Nam super oliveta et ficeta quæ erant in campestribus, Balanam Gederites : super apothecas autem olei, Joas.
29 Porro armentis quæ pascebantur in Saron, præpositus fuit Setrai Saronites : et super boves in vallibus, Saphat filius Adli :