27 vinearumque cultoribus, Semeias Romathites : cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites.
28 Nam super oliveta et ficeta quæ erant in campestribus, Balanam Gederites : super apothecas autem olei, Joas.
29 Porro armentis quæ pascebantur in Saron, præpositus fuit Setrai Saronites : et super boves in vallibus, Saphat filius Adli :
30 super camelos vero, Ubil Ismahelites : et super asinos, Jadias Meronathites :
31 super oves quoque, Jaziz Agareus : omnes hi, principes substantiæ regis David.
32 Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus : ipse et Jahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis.
33 Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis.