30 super camelos vero, Ubil Ismahelites : et super asinos, Jadias Meronathites :
31 super oves quoque, Jaziz Agareus : omnes hi, principes substantiæ regis David.
32 Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus : ipse et Jahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis.
33 Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis.
34 Post Achitophel fuit Jojada filius Banaiæ, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Joab.