1 Filii Juda : Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.
2 Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad : hæ cognationes Sarathi.
3 Ista quoque stirps Etam : Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.
4 Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa : isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.
5 Assur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa et Naara.
6 Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari : isti sunt filii Naara.
7 Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan.