5 Assur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa et Naara.
6 Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari : isti sunt filii Naara.
7 Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan.
8 Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum.
9 Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens : Quia peperi eum in dolore.
10 Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens : Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est.
11 Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.