3 Filii ergo Ruben primogeniti Israël : Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi.
4 Filii Joël : Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus,
5 Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus,
6 Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
7 Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam.
8 Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon.
9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad.