30 Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus.
31 Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca :
32 et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem : stabant autem juxta ordinem suum in ministerio.
33 Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel,
34 filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu,
35 filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai,
36 filii Elcana, filii Johel, filii Azariæ, filii Sophoniæ,