47 filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi.
48 Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.
49 Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum : et ut precarentur pro Israël juxta omnia quæ præceperat Moyses servus Dei.
50 Hi sunt autem filii Aaron : Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus,
51 Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zarahia filius ejus,
52 Meraioth filius ejus, Amarias filius ejus, Achitob filius ejus,
53 Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus.