54 Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum : ipsis enim sorte contigerant.
55 Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum :
56 agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone.
57 Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana ejus,
58 Jether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis,
59 Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum.
60 De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis : omnes civitates, tredecim, per cognationes suas.