11 omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad prælium procedentes.
12 Sepham quoque et Hapham filii Hir : et Hasim filii Aher.
13 Filii autem Nephthali : Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala.
14 Porro filius Manasse, Esriel : concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad.
15 Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan : et habuit sororem nomine Maacha : nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ.
16 Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares : porro nomen fratris ejus, Sares : et filii ejus, Ulam, et Recen.
17 Filius autem Ulam, Badan : hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.