17 Filius autem Ulam, Badan : hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.
18 Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola.
19 Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam.
20 Filii autem Ephraim : Suthala, Bared filius ejus, Thahath filius ejus, Elada filius ejus, Thahath filius ejus, hujus filius Zabad,
21 et hujus filius Suthula, et hujus filius Ezer et Elad : occiderunt autem eos viri Geth indigenæ, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.
22 Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum.
23 Ingressusque est ad uxorem suam : quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset :