21 et hujus filius Suthula, et hujus filius Ezer et Elad : occiderunt autem eos viri Geth indigenæ, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.
22 Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum.
23 Ingressusque est ad uxorem suam : quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset :
24 filia autem ejus fuit Sara, quæ ædificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara.
25 Porro filius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,
26 qui genuit Laadan : hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama,
27 de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue.