9 Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti.
10 Porro filii Jadihel : Balan. Filii autem Balan : Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar :
11 omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad prælium procedentes.
12 Sepham quoque et Hapham filii Hir : et Hasim filii Aher.
13 Filii autem Nephthali : Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala.
14 Porro filius Manasse, Esriel : concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad.
15 Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan : et habuit sororem nomine Maacha : nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ.