4 Abisue quoque et Naaman, et Ahoë,
5 sed et Gera, et Sephuphan, et Huram.
6 Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath.
7 Naaman autem, et Achia, et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud.
8 Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas.
9 Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom,
10 Jehus quoque, et Sechia, et Marma : hi sunt filii ejus principes in familiis suis.