7 Naaman autem, et Achia, et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud.
8 Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas.
9 Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom,
10 Jehus quoque, et Sechia, et Marma : hi sunt filii ejus principes in familiis suis.
11 Mehusim vero genuit Abitob et Elphaal.
12 Porro filii Elphaal : Heber, et Misaam, et Samad : hic ædificavit Ono, et Lod, et filias ejus.
13 Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon : hi fugaverunt habitatores Geth.