2 Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis : Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi.
3 Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.
4 Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda.
5 Et de Siloni : Asaia primogenitus, et filii ejus.
6 De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.
7 Porro de filiis Benjamin : Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana,
8 et Jobania filius Jeroham, et Ela filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Jebaniæ,