34 Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem.
35 In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha.
36 Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
37 Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.
38 Porro Macelloth genuit Samaan : isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.
39 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
40 Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha.