1 De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos :
2 et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides.
3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.
4 Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis.
5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.