10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet.
11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
12 Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur :
15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.