1 Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu :
2 et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
3 Labora sicut bonus miles Christi Jesu.
4 Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus : ut ei placeat, cui se probavit.
5 Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
7 Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.