8 Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
9 in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum.
10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.
11 Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus :
12 si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos :
13 si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
14 Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.