13 Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.
14 Alexander ærarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus secundum opera ejus :
15 quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris.
16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur.
17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis.
18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.
19 Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.