2 prædica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,
4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
5 Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.
6 Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat.
7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
8 In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus.Festina ad me venire cito.