4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
5 Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.
6 Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat.
7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
8 In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus.Festina ad me venire cito.
9 Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam :
10 Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.