20 Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quæ peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith.
21 Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas : nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta : et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias.
22 Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos : ipsum enim regem facere cogitabat,
23 quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios ejus, et in cunctis finibus Juda et Benjamin, et in universis civitatibus muratis : præbuitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores.