4 Hæc dicit Dominus : Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros : revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt contra Jeroboam.
5 Habitavit autem Roboam in Jerusalem, et ædificavit civitates muratas in Juda.
6 Exstruxitque Bethlehem, et Etam, et Thecue,
7 Bethsur quoque, et Socho, et Odollam,
8 necnon et Geth, et Maresa, et Ziph,
9 sed et Aduram, et Lachis, et Azeca,
10 Saraa quoque, et Ajalon, et Hebron, quæ erant in Juda et Benjamin, civitates munitissimas.