11 Cumque introiret rex domum Domini, veniebant scutarii et tollebant eos, iterumque referebant eos ad armamentarium suum.
12 Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus : siquidem et in Juda inventa sunt opera bona.
13 Confortatus est ergo rex Roboam in Jerusalem, atque regnavit : quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cœpisset, et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israël : nomen autem matris ejus Naama Ammanitis.
14 Fecit autem malum, et non præparavit cor suum ut quæreret Dominum.
15 Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiæ prophetæ, et Addo videntis, et diligenter exposita : pugnaveruntque adversum se Roboam et Jeroboam cunctis diebus.
16 Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in civitate David : et regnavit Abia filius ejus pro eo.