4 Cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque in Jerusalem.
5 Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Juda qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac : dixitque ad eos : Hæc dicit Dominus : Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac.
6 Consternatique principes Israël et rex, dixerunt : Justus est Dominus.
7 Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens : Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac.
8 Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meæ, et servitutis regni terrarum.
9 Recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis : omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon :
10 pro quibus fecit rex æneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii.