1 Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei,
2 egressus est in occursum Asa, et dixit ei : Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin : Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis : si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
3 Transibant autem multi dies in Israël absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege.
4 Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israël, et quæsierint eum, reperient eum.