1 Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab.
2 Descenditque post annos ad eum in Samariam : ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo : persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad.
3 Dixitque Achab rex Israël ad Josaphat regem Juda : Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit : Ut ego, et tu : sicut populus tuus, sic et populus meus : tecumque erimus in bello.
4 Dixitque Josaphat ad regem Israël : Consule, obsecro, impræsentiarum sermonem Domini.
5 Congregavit igitur rex Israël prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos : In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere ? At illi : Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis.
6 Dixitque Josaphat : Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus ?