5 Congregavit igitur rex Israël prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos : In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere ? At illi : Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis.
6 Dixitque Josaphat : Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus ?
7 Et ait rex Israël ad Josaphat : Est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore : est autem Michæas filius Jemla. Dixitque Josaphat : Ne loquaris, rex, hoc modo.
8 Vocavit ergo rex Israël unum de eunuchis, et dixit ei : Voca cito Michæam filium Jemla.
9 Porro rex Israël, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio : sedebant autem in area juxta portam Samariæ, omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis.
10 Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait : Hæc dicit Dominus : His ventilabis Syriam, donec conteras eam.
11 Omnesque prophetæ similiter prophetabant, atque dicebant : Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis.