2 Qui habuit fratres filios Josaphat, Azariam, et Jahiel, et Zachariam, et Azariam, et Michaël, et Saphatiam : omnes hi filii Josaphat regis Juda.
3 Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in Juda : regnum autem tradidit Joram, eo quod esset primogenitus.
4 Surrexit ergo Joram super regnum patris sui : cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Israël.
5 Triginta duorum annorum erat Joram cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem.
6 Ambulavitque in viis regum Israël, sicut egerat domus Achab : filia quippe Achab erat uxor ejus : et fecit malum in conspectu Domini.
7 Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo : et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis ejus omni tempore.
8 In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Judæ, et constituit sibi regem.