1 Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo : omnes enim majores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum qui irruerant in castra : regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda.
2 Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem : et nomen matris ejus Athalia filia Amri.
3 Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab : mater enim ejus impulit eum ut impie ageret.
4 Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab : ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum ejus :