1 Septem annorum erat Joas cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Sebia de Bersabee.
2 Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadæ sacerdotis.
3 Accepit autem ei Jojada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.
4 Post quæ placuit Joas ut instauraret domum Domini.
5 Congregavitque sacerdotes et Levitas, et dixit eis : Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Israël pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos, festinatoque hoc facite. Porro Levitæ egere negligentius.