1 Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.
2 Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini : et adhuc populus delinquebat.
3 Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.
4 Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres.